Stranica:Vjekoslav Klaić Povjest Hrvata.djvu/327

Došlo je do problema prilikom ispravljanja ove stranice

fecerit, in hoc enim casu, centum pensas cognatis interfecti, viginti vero pensas ad communes usus refundat interfector, cui, si facultas non suflfecerit, civium arbitrio relinquatur. Item si quis de extraneis intrans civitatem, sive in vico, sive in domo, sive in foro similia, ut supra notatum est, perpetraverit, per iudicem civitatis iudicetur, et eisdem penis subiaceat condempnatus. Si vero ex incolis civitatis aliquis, sive extraneus, infra terminos civitatis in furto vel latrocinio depre- hensus fuerit, per iudicem civitatis puniatur. Item, si quis extraneus, alifiuem de civitate in causa pecuniaria vel illata injuria voluerit convenire, coram iudice civitatis conveniat; et nulla causa ad duellura iudicetur, sed per testes et iuramenta terminetur, sive sit cum extraneis, sive cum indigenis. Testes autem eiusdem conditionis et libertatis, cuius sunt isti, assumantur. Eodem modo sive extraneus inveniat apud incolas, sive incola apud extraneos equum aut lx)vem, aut aliquas res furtivas, semper testes, ut supra diximus, producantur. Item, cives de predicta civitate vel jobagiones de villis ad ipsam pertinentibus, que prope territorium ipsius civitatis fuerint site, nuUius iudicio, nisi iudicis civitatis astare teneantur; quod si iudex suspectus habebitur, et actor legitimam causam recusationis allegaverit, convocatis omnibus maioribus civitati««, ipso iudice piesi'^ente, negocium decidatur, de quorum sentencia, si adhuc contigeret dubitari, et actor inportunus eos ad regis citaverit presentiara, solus iudex pro aliis omnibus ad regem ire teneatur. Eodem modo pro quacumque causa iudicem civitatis et cives, vel cives solos ad regis presentiam quis citaret, non tenetur ire, nisi solus iudex civitatis. Et si quis aliquem civem vel cives, non recjuirens antea iusticiam sibi fieri a iudice civitatis ad regem citaverit, pro illo vel illis iudex ire tenebitur, et ei citator refundet expensas, eo (juod contempta auctoritate regalis privilegii sibi cogniti, irrequisito iudice civitatis, fatigavit eum frustra laboribus et expensis. Cives autem liberam habeaiit undecumque voluerint eligendi facultatem iudicem civitatis nobis presentandum, et mu- tandi eundem annuatim pro sue arbitrio voluntatis. Item, si quis de civitate sine herede deces- serit, de rebus suis mobilihus liberam habeat disponendi cuicumque voluerit facultatem. Res vero immobiles, demos, ciu-iam, vineas, terras et hedificia, suorum concivium habito consilio, uxori sue vel alicui cognatorum suorum relinquat, ita tamen, quod nee per ipsum, nee per uxorem, nee per cognates a iurisdictione civitatis possit alienari vel eximi vel avelli. Item, si quis intestatus decesserit, et nee uxorem, nee filios, nee eognatos habuerit, due partes rerum suanim per viros fide dignos, consilio civium ad hoc deputatos, pauperibus et ecclesie eiusdem civitatis distribu- antur, tercia vero pars ad utilitatem civitatis reservetur. Item statuimus, quod in eadem civitate forum sollempne duobus diebus in ebdomada, videlicet die Lune et die Jouis eelebretur, et pre- terea forum cottidianum cottidie habeatur. Universitas vero civitatis supradiete nobis tenetur ad servitia infrascripta. Cum enim rex Hungarie expeditionem ad partes maritimas vel Carinthiam vel Austriam facere voluerit, d'cti cives decern railites mittere teneantur enm armis militaribus apparatos. Preterea domino regi quando ipsum illuc ire eontigerit, debent dare pro prandio du- odeeim boves, mille panes, quatuor tunellas vini. Duci autem totius Sclauonie, si sit de proJe regia medietatem predictorum dare tenentur. Bano vero pro tempore constituto, nee tamen vice- bano, nichil aliud solvere, nisi in prineipio introitus sui banatus, unum bovem, centum panes, tunellam unam vini semel quamdiu duraverit in banatum Sane ab omnibus istis servitiis usque quinquennium erunt liberi et immunes; transacto quinquennio, tenebuntur. Item, iidem cives vo- luntate spontanea super se assumpserunt, quod expensis propriis dictum montem Grech muro firniissimo communirent. Ad sustentationem autem hospitum in predicto monte habitantium de- dimus terram circa eundem montem Grech, statuentes eam per dilectum ac fidelem nostrum Dionisium banum totius Sclauonie eisdem hospitibus sub certis metis et distinctis perpetuo pos- sidendam; cuius terre mete sic vadunt: Prima nieta est in portu Sawe, qui Kyralrewy dicitur, iuxta magnam viam, et per eandem tendit usque ad rivum qui Zoysca dicitur, quem rivum transit per pontem; deinde per eandem viam tendit versus aquilonem, transiens aquam, que Malaca dicitur, et p)ervenit ad monticulum, iuxta quem est meta terrea, que dividit terram po- pulorura regis a parte orientali; deinde transiens minorem Malakam, pervenit ad magnam viam, que vulgo Ettewen dicitur, per quam veniens pervenit ad rivum Cyrkuenich, ibi est pons, hinc superius per eundem rivum iuxta montem Grech, vadit directe versus aquilonem metatim, ten- dens ad fontem, (jui dicitur Cubulkut, iuxta quem est meta terrea, a quo superius per rivulum Cyrkuenych versus aquilonem pervenit ad rivulum, qui dicitur Zopotnika, hinc transiens monti- culum cadit in quandara vallem, per cjuam transit in rivulum, qui dicitur Lorazky potok, deinde ascendit ad mctam capituli zagrabiensis, altera est hospitum de Grech, tercia filiorum Dobcha de genere Aga; deinde procedit ad cacumen eiusdem montis, vocabulo Medwenicha, versus occidentem, et pervenit ad melam filiorum Micula, que Plesiwicha dicitur, iuxta quem est meU terrea, deinde transcendit a cacumine eiusdem montis versus partem meridionalem metatim ad arborem castaneam iuxta quam est crux et iuxta 2am est meta terrea; deinde descendit ad caput fontis, qui Chicheria dicitur, qui fons dividit terram Endre a terra prepredicta, et sic