11. (Str. 145.) Anno dominice incarnationis MCXI. indictione IV. epacta Villi., concur- rentibus VI. Ego Colomanus dei gratia rex Hungarorum, per misericordiam dei potitus regno Dalmacie atque Chroacie, assentimus, et quantum ad nos pertinet, confirmamus arbensi ecclesie suas parochias, iuppam sub alpibus, suis cum terminis, a castro latine Murula vocitato, sclauo- nice autem Stenice, usque ad flumen Copriue, Chissam suis cum terminis, iuppam Liche, iuppam Bucani et Bochacchi, sicut semper didicimus habuisse per priuilegium Crescimiri regis, et idoneos testes, quos Paulus eiusdem ecclesie presul induxit, cognouimus, decreuimus quoque, ad honorem et dignitatem illiu? ecclesie, inuestituras tarn ecclesiarura, quam episcoporum et abbatum absque regis consilio, quemadmodum fuisse probauimus, fieri debere. Postea necessa- rium duximus cum utriusque regni uniuerso copsilio, ut qua libertate fruuntur clerici Hungarie, fruantur et clerici Dalmacie, scilicet ut qualiscumque potentie sigillo non constrigantur, sed solo archiepiscoporum et archidiaconorum suorum sigillo, lege canonum cogantur et iudicentur, hoc modo : Decimacionem quemadmodum in Hungaria accipiant. Prestaldus regis cum prestaldis episcoporum ex decimatione episcopi ipsi accipiant decimam partem, ex qua prestaldus regis dimidiam partem illius deciraationis accipiat. Prestaldi vero aliam dimidiam cum curiali comite sui episcopi per medium diuidant, et sic curialis comes dimidiam sibi habeat, prestaldi uero aliam dimidiam inter se diuidant. Indictione IV. Datum est hoc priuilegium dicte arbensi ecclesie per manus venerabilis Laurencii strigoniensis archiepiscopi, perpetuo ex concessione Colomanni regis Ungarie et Dalmacie atque Chroacie, in presencia suorum episcoporum ac co- mitum, quorum nomina hec sunt: Marcelli waciensis episcopi, Siraonis quinqueecclesiensis epis- copi, Mathei wesprimiensis episcopi, Georgii geuriensis episcopi, Sixti waradiensis episcopi, Ful- berti colocensis episcopi. Comitum vero Johannis palatini comitis, Claodini, Marci, Sauli, Sau- nici, Ugareni, Theobaldi, Jandini et quam plurium aliorum dalmatinorum episcoporum et asse- rentium et testificantium, per quorum testimonium probauit predictus presul dicta, arbensis ecclesia semper ita habuisset. Crescencii spalatensis archiepiscopi, Anasthasii, tiniensis episcopi, Johannis, traguriensis episcopi, Boni albensis episcopi, Marci iadrensis episcopi, Dominici vegliensis episcopi, Petri absarensis episcopi, et generalis domini regis curie. Et ut hoc priuile- gium ratum et stabile perpetuo maneat, nostro iubemus sigillo imprimi atque roborari. 12. (Str. 155.) In nomine patris et filii et spiritus sancti. Amen. Regnante nobilissimo rege Ladislauo, strigoniensis vero ecclesie primatum Acha guber- nante, et baaciensi archiepiscopo Fabiano existente, vesprimensi episcopo Cosma, palatino comite Jula, semegiensi comite Grab, predictus rex diuina gratia inspirarte, horum ceterorumque nobi- lium consilio zagrabiensem constituit episcopatum ; videlicet ut quos error idolatrie a dei cultura extraneos fecerat, episcopalis cura ad viam veritatis reduceret. Ad instruendam igitur huius plebis ignorantiam, quendam boemicum venerabilis vite virum, nomine Duch, idoneum reperit, quem cidem ecclesie pastorem per suum capelanum Francicam delegauit, qui etiam illi ecclesie officinarios de semigiensi et zalensi comitatu ordinauit. Preterea alter capellanus Cupan nomine, precepto eiusdem regis, dedit eidem ecclesie populum de Dumbroa cum terra et silua sibi appendeiite. Transacto igitur non paruo tempore, regnante rege Stephano, predict© vero Fran- cica illius ecclesie episcopatum tenente, a quodam viro nomine Sudengna, de predicta silua ecclesie iniuria illata est. Quod episcopus egre ferens, ad regis patrocinium confugit, qui totam causam Feliciano strigoniensi archiepiscopo discutiendam commisit. Illius igitur ecclesie aduer- sarii ad indicium vocati, cum ad determinatum diem venire noluissent, nee L. pensas secundum legem terre persoluere potuissent, archiepiscopi iudicio predicta silua per pristaldum Ysaac nomine ecclesie restituta est; et quamdiu Fraacica illi ecclesie prefuit, nuUus ei aliam iniuriam inferre presump.sit. Defuncto igitur rege Stephano, piissimus Bela diuina gracia largente Pannonie sceptra feliciter gubernanda susicepit, cuius gracia predictus Francica ad baaciensem archiepis- Copatum translatus est, zagrabiensi vero ecclesie Macilinus iherosolomitanus canonicus, epis- copus ordinatus est. Tercio igitur episcopatus sui anno, Adilbreth frater Kaladini comitis, sumigiensis comes, una cum Clanisa et Petro fratre eius, et Sudangna, aliisque quam pluribus eiusdem terre meHoribus, de predicta silua in concilio waradiensi, tempore Walterii episcopi, ante Felicianum strigoniensem archiepiscopum litigium renouauit. Cuius iudicio II. episcopi, videlicet Francica baaciensis, et Macilinus zagrabiensis, salua episcopaH dignitate, pro iusticia sancte ecclesie veritatem dixerunt, III. vero de nobilioribus eiusdem ecclesie, scilicet Barkis, Mahal, Dersihna, super sacrum altaie waradiensis ecclesie in presentia canonicorum iuiauerunt, Augustino strigoniensis ecclesie canonico existente pristaldo. Quod factum est anno dominice incarnacionis MC XXXIV, epacta XXIII. VI. kalendas maii. Archiepiscopus veio volens suum indicium inmobile permanere, alteram eis pristaldum, nomine Maicellum, filium Gira comitis, dedit, qui priore pristaldo, scilicet predicto Ysaac, premonstrante singulas metas renouauit, et
Stranica:Vjekoslav Klaić Povjest Hrvata.djvu/324
Došlo je do problema prilikom ispravljanja ove stranice