est ante ipsam, similiter; orticello, que est ante ecclesiam sancti Chrisogoni, similiter; por- ciones de terras, q le habeo in Uculo, similiter; portiones de salinas, que habeo inter meos pa- rentes, similiter; artatikio serico I, inuestitura de serico I, panno serico I, lisica I, pennulas II, pirestres XX, mappas UK, antelectulos III, capilectulo I, mappula ad calicem operiendum I . . . s ir, racinas II, culcitras II, culcitrino 1, capitales III, capitale de serico (I) a de serico I, caldarias raaiores II, frixorias maiores II, cucuma ortario hereo I, sella fer- rea I, urceo hereo cum aquiminile, casnastras II, deuteras II, archiscamno I, arcella I, buttes II, tina I, bussedo I, raacinaspario I, turabulo hereo I, stagniolo I. Hec omnia sit in ecclesia sancti Chrisogoni ; et sicut prelibata est, ita deo auctore permaneat. NuUus umquara ea audeat uiolare. Quicumque uero nostre deliberationi contraire uoluerit, iratum habeat oatrem et filium et spiritum sanctum, et maledictionem a CCCX et VIII sancti patres, et in inferno cum diabolo et angeli eius ac Juda Scariothen muneretur. Actum tempore, die et loco ac consulibus, ut supra dictum est. His palam testibus: (f Signum) manus Basilio supra dicto episcopo. (f Signum) manus Mains prior supra dicto. f Signum manus Dabro tribunus frater eius. f Signum f manus An- dreas presbiter. f Signum f manus Drago tribunus de Spalato. f Signum f manus Uiato tri- bunus de Apsaro. f Signum f manus Maius tribunus marre insaco. f Signum f manus Mains tribunus sclimaula. 2. (Str. 95,) In nomine domini dei eterni. Anno ab incarnatione eiusdem millesimo XXX^IIII. Regnante piissimo imperatore Romano ; in ciuitate autem Jadera presidente domino Andrea episcopo ; prioratus autem eiusdem ciuitatis regente Gregorio decentessimo uiro. Qualiter ego Sauina, uxor Gimmai, cogitaui diuina inspirante clementia meo animo pro remedium anime mee octaua pars de domus, que uisa sum habere et que me tangere uidetur, in monasterio sancti (irisogoni offere pro anime mee remedio, quatinus ea pars, uidelicet octaua. monasterium pos- sideat in perpetuum ; et ab eodem rectore, qui in eodem monasterio in die obitus mei uisus fuerit fore, infelici corpori meo sepulturam tribuatur. Si quis autem post meum decessum in ali- quo contrarius eiusdem octave partiuncule esse uoluerit, habeat mecum una cum meis here- dibus ; habeatque maledictionem dei et sanctorum omnium ; sitque cum apostata dampnatus in die aduentus domini. f Ego Andreas episcopus, testis, j Ego Gregorius prior, testis. Ego Prestan- tius tribunus testis. Ego Dabro tribunus, testis. Ego diaconus Petrus, testis Ego Anfredus presbiter scripsi et roboraui. 3. (Str. 97.) Anno ab incarnacione domini nostri Jesu Christi millesimo LVI, indiccione nona. Regnante Theodora imperatrice, et cathedra ecclesie ciuitatis Jadere regente domino Andrea episcopo, sub tempore Grubisse prioris et domini Gisi abbatis. Facimus recordacionem atque commemoracionem nos omnes monachi cum ciuibus Jaderensibus de porciuncula, quam omnes cripatores huius ciuitatis dederunt pro salute anime sue in ecclesia beati C(h)risogoni martiris : unam talem partem, qualem unusquisque haberet; ut si quis contra hec, superbia tumidus erec- taque ceruice, noluerit dare supra dictam porciunculam, iram dei et ecclesiasticam censuram se nouerit incurere. Nos hec recordamur et testificamus, quia quando beatissimus C(h)risogonus, auxiliante deo, reconditus est a nobis atque colocatus in sarcofago nouo, supra dictus Andreas episcopus fecit amonicionem atque sermonem in plebe: ut si quis aliquod beneficium ad pro merendum anime sue remedium dare tali patrono et intercessori pro nobis ad deum uoluerit, utique cum magna caritate atque alacri corde deberet offerre ; quia satis uituperabile esse uidetur, ille dicebat, ut in die tante festiuitatis sueque consecracionis ex hoc, quod nobis dominus con- tulit, raunusculum aliquod non daremus ; quia quis quid pro amore suo et sancta eius festiuitate, quam modo nos in terris ueneramur, ei contulerit, sciat pro certo, quia magnam retribucionem apud iustum iudicem promerebit in die iudicii ci m Sanctis et electis suis in regno celorum. Cumque coram omni populo hec amonicio prolata esset, episcopus subiunxit et dixit: »Audite, frates et iil i, omnia monasteria libera debent habere iura sua; et sub nullius dominio uel su- bieccione atque oppressions malorum hominum debet diraittere episcopus, qui preest, nisi omni- potentis dei seruicio et beati Benedicti regula«. Cumque intenti essent omnes ad huius amo- nicionis uerba, episcopus iterum dixit: »omnes (uos) a maiori usque ad minorem scitis, quia sanctus Chrisogonus abuit unum beneficium ab antecessoribus nostris in ista ciuitate, id est ut omnes cripatores unam partem darent ei, qualem haberet unusquisque eorum, qui piscarent. Propter quod ego, pro amore huius consecracionis beati martiris Chrisogoni, concedo et confirmo coram priore uestro Grubissa et coram uobismet ipsis, ut ipsam partem, quam supra diximus, sub no- stris temporibus in posterum integram dent piscatores atque confertam beati Chrisogoni mona- sterio tiusque sancte congregationi. Unde eciam precipiraus, ut ipsi, qui hoc beneficium dederint, si pro aliqua causa se subtraere uoluerint et non impleuerint uotum, quod promissum est, non
Stranica:Vjekoslav Klaić Povjest Hrvata.djvu/320
Došlo je do problema prilikom ispravljanja ove stranice